ORCUS

ORCUS
I.
ORCUS
Deus Inferorum, idem cum Plutone: et fuit Orci seu Plutonis aedes Romae, in decima Urbis regione. Alii eum cum Charonte confundentes, Acheronti fluvio praefuisse, aiunt. At Antiquis Quietalem dictum esse, a Quiete, quam, aedem extra portam Collinam habentem, ad mortuos pertinuisse docet Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 16. annotat Lud. Vives in locum. Nomen quod attinet, Verrius apud Festum, Orcum quondam Uragum dictum esse affirmat, unde per contractionem Orcus appellatus sit: sed ex Hebr. potius Gap desc: Hebrew quod terram denotat, deducendam vocem esse docent Eruditi. Et certe pleraque, quae ad Inferos pertinent nomina, ex eo fonte profluxisse, obscurum non est. Ita Erebus, Acheron etc. Hebraica nomina vel Syra sunt, quae vesperam, seu occidentem et extrema rerum denotant: Atque hinc Poetae, qui Erebo creatam noctem finxêre, νυκτὰ ἐρεβεννὴν dixerunt, quod et Viri Eruditi fuse ostenderunt. Quin etiam ipsa Graecorum sacra ex Oriente petita. Vide Heinsium ad Nonnum et Bochartum in Phaleg, quibus adde Anton. Thysium ICtum Notis in A. Gellium l. 1. c. 24. ubi in Epigrammate Naevii, versum illum,
Itaque postquam est Orcino traditus thesauro.
explicat, ut et Georg. Hornium Histor. Philos. l. 2. c. 11. Inter cognomina eius Quietalis est, quia viventibus affert quietem, ut dictum, Voss. de Idolol. l. 3. c. 19. Vide quoque infra Quies.
II.
ORCUS
Molossorum Rex, annô fere ante Romam conditam 717.
III.
ORCUS
Thessaliae fluv. e Stygia palude profluens, aquis adeo pinguibus, ut Peneo fluvio, in quem illabitur, olei in modum supernatet. Hinc factus est locus fabulae, ut Orcus Inferorum fluvius esse dicatur, cuius apud Deos sanctissimum semper habitum sit iuramentum. Apud Hesiodum in Ε῎ργ. v. 802. vulgo legas Ο῎ρκον τιννυμένας. Ubi Interpretes: Periurium vindicantes. Quis vero unquam audivit ὅρκον esse periurium? Sane in MS. (notante Graeviô) legitur. Ο῞ρκον γεινόμενον, Orcum natum. Et sic legisse videtur Virg. Georg. 1. v. 277.
—— Quintam fuge; pallidus Orcus
Eumenidesque satae. ——— ———
Ubi Servius, Hesiodus Orcum quintâ Lunâ dicit natum. Ex Celso quoque tradit, Orcum esse iurisiurandi Deum, pallidum dictum, quia iurantes trepidatione pallescant. Apud Orcum enim defunctas animas iurare, ne quid suos, quos in vitâ reliquerunt, contra fas adiuvent. Orcus autem Latinis est Pluto, summus inferorum Deus. Cicer. in Verr. Orat. 4. c. 50. Ut alter Orcus venisse Aetnam, et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videatur, h. e. alter Pluto. Plautus in Poenulo Actu 1. sc. 2. v. 131. Quo die Orcus ab Acheronte mortuos amiserit. Nonnullis tamen Charon est. Glossae Philoxeni. Orcus, Χάρων. Quin et Sil. Italicus Cerberum Orcum vocat l. 13. v. 845.
—— Illatrat ieiunis faucibus Orcus,
Armenti quondam custos immanis Iberi.
Ut veteres videantur omnibus inferis tribuisse nomen Orci, quod a Graecis illos accepisse certum est, qui Ο῞ρκον vocârunt sepulchrum, ut bene observat maximus Scaliger ad Varronem ex Menandro. Vide Graevium ad Hesiod. p. 91. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Orcus (D&D) — Orcus (Donjons et dragons) Divinité des Royaumes Oubliés Orcus Titre Le Prince des Morts Vivants Plan de résidence Abysses Niveau de puissance Seigneur Démon Alignement Chaotique Mauvais Portfolio Morts vivants Alias Ténébreux Supérieur …   Wikipédia en Français

  • Orcus — (deutsch: Orkus) war in der römischen Mythologie einer der Namen für den Gott der Unterwelt. Andere Namen sind Pluto oder Dis Pater. Mit Orcus wird seine böse, bestrafende Seite bezeichnet, der Gott, der die Toten im Jenseits folterte. Ihm wurden …   Deutsch Wikipedia

  • Orcus — prop. n. The god of the underworld; counterpart of Greek Pluto. Syn: Dis. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Orcus — {{Orcus}} Römischer Gott des Totenreichs, das seinerseits Orcus genannt wurde …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Orcus — (lat.), das Reich des Pluto, so v.w. Unterwelt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Orcus — Orcus, s. Orkus …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Orcus — Orcus, griech., die Unterwelt …   Herders Conversations-Lexikon

  • Orcus — [ôr′kəs] n. Rom. Myth. 1. the lower world; Hades 2. Pluto, or Dis …   English World dictionary

  • Orcus — For other uses, see Orcus (disambiguation). Orcus was a god of the underworld, punisher of broken oaths in Italic and Roman mythology. As with Hades, the name of the god was also used for the underworld itself. In the later tradition, he was… …   Wikipedia

  • Orcus — Para otros usos de este término, véase (90482) Orcus. Orcus u Orco era, en la mitología romana, uno de los demonios del inframundo, encargado de castigar los juramentos rotos. Ya en época clásica se identifica[1] con el romano Plutón y Dis Pater …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”